Latin
LIBER QUARTUS
Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana 47
Unproofread scanNot analysed yet
Perpetuis lucent distincti floribus agri,
Et vestita ferax foliis vernantibus arbos
Altera maturis curvatur prodiga pomis,
Altera dum teneros fructus tibi cauta reservat
Hinc truncos videas se crista efferre comanti
In coelum, pinguique adeo turgescere ventre,
Ut magnum stipes circum ducatur in orbem,
Ac multas alvus sinuetur crassa per ulnas (2).
Hos inter dives gemmat Nopalis in arvis
Edita sex ulnas terra, suffultaque trunco
Imbelli, quem nulla comis frons mobilis ornat,
Ardentem pecudi Phoebum neque submovet umbra.
Carnosas vero Nopalis vivida frondes (3)
Induit intextas duro subtemine fibrae,
Munitasque rubis canis, ac pelle virenti
Obductas, ovum referunt quae saepe figura.
At frondes quamvis compago dura coarctet,
Interiora tamen replet circumfluus humor
Coccineis quondam pascendis vermibus aptus.
Nec tamen hoc videas folium pubescere ramis;
Sed
(2) Inter alias bene multas vidi egomet in hac valle, ad Pagum S. Mariae de Tule, arborem amplius 40. ulnas in orbem latam. (3) Frondes dico satius ramos dicturus: sed usui ut inserviam, receptoque loquendi modo, frondes appellare ausus sum Nopalis ramos.