Latin · Dactylic hexameter
LIBER QUARTUS
Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana 50-2
Unproofread scanNot analysed yet
Atque herbas omnes Nopalem vellere circum,
Tigna veneniferis laqueis ne sumat Arachne.
Inde juvat magnam pueros impendere curam,
Qui pravas vigilent volucres arcere flagello,
Et quos armatos audax gallina pavescat.
Si vero exili subrepat aranea plantae
Nocte sub obscura, vermesque cruenta trucidet,
Pelle loco subito, cassesque, &funera pelle,
Ne foliis serpat putris contagio mortis.
Nec satis est Coccum tetro defendere ab hoste,
Ni simul a rigido ventorum flamine serves,
Coccineamque sagax subducas frigore gentem.
Frigus enim, pluviaeque graves, ventique minaces