Latin · Dactylic hexameter
LIBER QUARTUS
Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana 51
Unproofread scanNot analysed yet
Horrida jucundae portendunt fata juventae,
Purpureoque seri perfundunt arva cruore.
Hinc plantas debes divo fixisse sub alto,
Qui gelidum vasta Boream compage refraenet,
Et frigus tenera turba propellat acerbum.
Si tamen algenti pubes statione prematur,
Ligna para, magnisque focis praecinge rigentem,
Ignibus ut crebris letho tepefacta resistat.
Turbidus at campis cum latis irruit imber,
Grandinis aut pecori minitatur verbera nimbus,
Desuper injectis vermes absconde tapetis,
Ut latis velat storeis gens Inda quotannis.
Gens siquidem solers tignis hinc inde locatis,
Quae patulas celso Nopales vertice vincant
E densis amplum storeis velamen adaptat,
Quod modo fune super ducit, modo fune reducit.
His tutatus obit virides porcellio ramos,
Mensibus ac binis succo nutrita recenti
Longaevos referunt sobolis jam membra parentes,
Humoremque altis quem pubes frondibus hausit,
In rubrum gracili transformat ventre liquorem.
Qualis ubi Assyrio celebris subtemine Bambyx
Frondosum cupidus Mori depastus honorem
Majores gaudet procera mole referre,
Quasque habiles carpit festino tempore frondes
Ventre coquit tenui, coctasque in serica vertit: Haud secus e succo niveus Nopalis alumnus Perficit exili regalem ventre colorem.