Latin · Dactylic hexameter
MEXICANAE
Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana 83-2
Unproofread scanNot analysed yet
Argentum atque Aurum fodinae.
Ost sectas dudum magno sudore fodinas
Protinus advectas opulenta in praedia cantes
Comminuam, saxisque vigil conabor avaris
Eruere argenti pretiosum pondus &auri,
Ac totum partis orbem complere talentis.
Tu, quae maerentes oculis, Fortuna, serenis
Aspicis, &velox gaudes succurrere lapsis,
Aspice terribili compressum pondere pectus,
Impensasque diu tanto conamine curas:
Promissas quondam gazas mihi fida reserva,
Dextraque contrita thesauros caute revelle:
Et gemmas dum terra dabit, dum lumina Phoebus,
Delubris suspensa tuis mea vota videbis.
Sunt procul a fossa florentes divite fundi
Chortibus insignes vastis, ac dulcibus undis,
Porticibusque amplis, puerisque, &grandibus
aulis,
Acer ubi magnas fornaces ignis adurit,
Et pistrina gravis, firmataque machina ferro
Ossa terunt collis nitidis foecunda metallis.