Latin · Dactylic hexameter
MEXICANAE
Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana 84
Unproofread scanNot analysed yet
Huc montana vehunt nervosi fragmina muli,
Aspera quae rursus duris exscindere clavis
Protinus aggreditur plebes, rescissaque pulsu
Distrahit in parvos, saxo frendente, lapillos.
His vero scrupis iterumque iterumque terendis
Ardua consurgit ferratis machina pilis
Ponderis ingentis, duratoque aere coruscis,
Quam circum mulae cursu pernice volantes
Aut gravido motant labentia flumina casu.
Assidue impubes palis armata juventus
Subjiciunt pilis parte ex utraque metalla,
Ictibus ut crebris citius domet horrida saxa
Atque asprum moles flectat versata rigorem,
Exilem donec reddat contritus arenam
Et tenuis volitet duro de pumice pulvis.
Hunc capsae excipiunt pilarum pondera juxta
In longum positae, duroque ligamine moli
Fixae, quas operit caute tenuissima tela
Ex aere in filum ducto densata perite.
Improbus ille labor pueris discrimina vitae
Saepe tulit, miseros properata morte trucidans.
Pulvis enim patulis inclusum naribus altum
Pervadit cerebrum, pectusque adlabitur imum,
Ternaque vernantem vitam post lustra resolvit.
Quare opus est multis pueros conducere nummis,
Ausint ut tantum vitae discrimen adire.
Saxea si quando ferratas frustula plagas
Effugiant, pilisve rebelli mole resistant,
Haec pistrina domat replicatis orbibus acta,
d hy
Dum tenuata gravi sinuati pondere saxi Se tollant flatu, tenuis quasi pulvis, ad auras. Pulvis Haec ubi trita diu volitant tenuissima vento, aqua &sa