Latin · Dactylic hexameter
MEXICANAE
Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana 89
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc parvam cistam, nunc alto culmine montem:
Haud secus argento facili plebs infima ludit.
Quisque tamen gravidas ingenti pondere lammas
Conficit, aut tenera globulos de mole figurat.
Ut vero e globulis possint hydrargiri abire
Reliquiae, suavis densata in crate locatur
Argenti moles, aerata casside tecta,
Et supra pubes Vulcano effundit habenas.
Flexilis hinc flammae vesano massa furore
Argentum vivum subjectis ponit ahenis,
Argento puro, solidoque in crate relicto:
Praemia quae tandem reddit fortuna laboris.
Flammatis etiam non nunquam turba fluentis
Thesauros duris educit provida venis,
Arida quod rupes ingenti exusta calore
Saepius imminuat permixta calce talenta.
Hinc limum patula plebes ut chorte madentem
Calcat, &argento perfundit sedula vivo,
Protinus Assyrio latices immittit aheno,
Imponitque atro crepitantibus igne caminis.
Illa tumet subito, clademque minata lebeti
Aestuat, &labris flagrat spumantibus unda.
Tunc tritum pubes infundit prompta metallum,
Arentemque levat limphis ardentibus aestum,
Ut solet interdum versatus Apollinis arte
Febriles calidis ignes compescere thermis.
Hydrargyrum reliquum ex170 trahitur. Aqua calida etiam extrahitur argentum. PeryGoogl