Latin · Dactylic hexameter
MEXICANAE
Rafael Landívar, Rusticatio Mexicana 90
Unproofread scanNot analysed yet
Pervigil interea limphas examinat arte
Consuetum geminans opifex tentamen aquali,
Qui fidus molli doceat nihil addere limo,
Aut ollam potius replere hydrargyro adaucto.
Cum vero coenum pateris posuisse talenta
Indicat expertus repetito examine crater,
Continuo sordes opifex depromit alieno,
Desuper interdum puero sedante fluentis
Iratam cyatho massam, cyathique furorem.
Divitias fundo lotas tunc cacabus alto
Occulit, &misso cautus sub fonte recondit.
Ast opifex longo cochleari armatus avarum
Invadit cyathum, sensimque evellere fundo
Curat opes, mactraeque simul, quae proxima
Reliquias limi vitreis tum tergit in undis,
Ac demum argentum flagranti casside purgat.
Si vero solvenda cava fornace metalla
Traxeris e fossis, fornaces construe binas,
Disjunctasque simul longo connecte canali.
Utque graves tulerint abscisso e colle rudentes
Pinguia saxa, terat repetitis machina plagis,
Grandiaque in parvos rescindat frusta lapillos,
Quos plumbo soclo calida in fornace recludas
Desuper aspersis argillae suavis arenis.
Tunc Vulcano omnes plebes immittit habenas,
Quin tamen ignitas effundat nescia prunas
Frusta super: tumidis sed flammae follibus actae Pervadunt totum, mixto sudante, caminum. Frustula clausa diu flammisque afflicta tremendis Mollia solvuntur, rorantque ardentibus undis, Quae longum penetrant, ceu quondam limpha, canalem, 220