Latin
MVLTIPLICATIO
Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis 11
Unproofread scanNot analysed yet
Exurgunt quingenta triginta sex milia sexcenta sexaginta quatuor aureorum. Milites. Aurei singulorum, Aurei omnium. Item placet reducere annos Christi1 536 elapsos ad dies. quoniam quilibet annus constat diebus 365, exceptis intercalaribus, multiplico 1536, per 365, prodeunt dies 560640, praeter intercalares, quos impraesentiarum omittimus. Anni. Dies anni vnius. Dies omnes. ¶Compendia aliquot Multiplicationis. Multiplicaturus numerum quemcunque per 10, praepone multiplicando numero, O. Vi 367 per I0, faciunt 3670. Si vero per 100 multiplicaturus es, praescribe duas cyphras: per mille, tres. Ac simili ratione in alijs, vbi vltima figura vnitas est, reliquae cyphrae. Quod si in his vltima non fuerit vnitas, sed vel alius ex digitis, vel plures fuerint significatiuae, tum reiectis cyphris, quae tum in multiplicantis, tum etiam multiplicandi initio fuerint, per significatiuas peragito operationem: facta tamen multiplicatione numero producto totidem cyphras praescribito, quot reiecisti ex vtroque, vt 3600 multiplicaturus quatuor cyphras. Deinde per 7200, reijcito multiplicato 36 per 72, exurgunt 2592, quibus praepone 4 cyphras, fiunt 25920000 numerus verè 2 59 2100OO productus.