Latin
EXAMEN MVLTIPLICATIONIS
Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis 11-2
Unproofread scanNot analysed yet
EXAMEN MVLTIPLICATIONIS. Examinatur multiplicatio per diuisionem sequentem speciem. Si enim productum ex multiplicatione numerum diuidas, per alterum multiplicanium, nec esse est alterum prodire. Neque est quod aliam expectes examinandi viam: nam aliae vulga es &falsae sunt &nullo innixae fundamento. Di ce igitur prius diuisionem quam examini intendas. Duplatio &Mediatio. Solent nonnulli Duplationem et Mediationem aßignare species distinctas à multiplicatione &diuisione. Quid verò mouerit stupidos illos, nescio, cum &finitio &operatio eadem sit. Duplare enim est per duo multiplicare. Mediare verò per duo partiri, quod si hae operationes sini dissinctae, infinitae iam nobis exorientur species, triplatio, quadruplatio, &c. Sed satis de illis.