Latin
EXAMEN MVLTIPLICATIONIS
Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis 13
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus exactis, vide quoties Diuisor habeatur in numero supra scripto, quod vt facile fiat, quando diuisor est duarum vel plurium figurarum, facies quaestionem non de toto diuisore, sed de sinistra tantum figura. Vt si diuidendi sint 433656 aurei 72hominibus. Primum non colloco7 sub 4, quoniam vltima diuisoris, scilicet 7, excedit vltimam diuidendi, scilicet 4, sed sub 3: deinde reliquum. Iam inquirendum quoties 7 2 in 4 33, is enim numerus est supra scriptus, quod ut facile colligam, dico quoties 7 in 43 numero scilicet supra scripto: quoniam ergo sexies reperio contineri, scribo G ad dexteram post curuam lineam siue lunarem. Ea multiplico in totum diuisorem, exurgunt 432 scribenda sub diuisore, primam ponendo sub prima diuisoris, reliquas ex ordine deinceps: deinde aufero eundem hunc numerum ex superiori diuidendo numero, reliquum supra eundem diuisorem annoto, vt patet in exemplo. 9φI Diuisor. Haec ergo vna est operatio diuisionis, quam si rectè intellexisti, nihil est quod te remoretur in tota reliqua diuisione. Oportet autem post vnamquamque huiusmodi operationem minorem restare numerum supra diuisorem quàm sit diuisor ipse. Perfecta igitur vna tali operatione, si plures restant figurae diuidendi numeri versus dextram, à quibus non fuit facta subtractio, transfer diuisorem vno loco deinceps versus dextram, ita vt iam vltima diuisoris eam occupet sedem, quam antea penultima obtinuit. Aut breuius, vt quaelibet figura vno loco dextram ver sus transferatur. Deinde iterum vt prius inquiratur quoties diuisor in numero supra scripto contineatur, facta vt antea, quaestione de vltima figura diuisoris, numerus is describatur priori figurae ad dextram, quam intra lineam lunarem secludi iußimus, quae etiam ducatur in diuisorem, &productus numerus à superiori auferatur, non aliter quàm antea dictum est. Atque eo ordine &modo pergendum est diuidendo, multiplicando, &auferendo, donec prima diuisoris perducta fuerit ad primam di uidendi: sub qua facto huiusmodi processu post subtractionem, cessabit diuisionis operatio. Nam numerus qui post lunarem lineam continetur, indicabit quoties diuisor in diuidendo numeretur. Hinc &inualuit, vt hic numerus Quotiens appellaretur apud vulgares. Verum hic notandum, si quando post translationem diuisoris, hic in diuidendo numero supra scripto nullo modo contineatur, (quod sit, dum minor est,) tum scribenda est cyphra post lineam curuam, siue (vt dicunt) in Quotiente, &tum transferendus rursus diuisor ad proximum locum, atque ibi operandum, vt iam dictum est. Vt in praescripto exemplo, post translatum diuisorem quaerimus quoties 72 in 16, vel quoties 7 in vno suprascripto: at cum non semel habeatur, noto cypram apud 6 in quotiente. Atque rursus translato diuisore, quaero quoties 7 in 16? quoniam vero bis habetur, noto 2apud alias notas post lunarem lineam positas, factaque multiplicatione &subtractione.