Latin
EXAMEN MVLTIPLICATIONIS
Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis 12
Unproofread scanNot analysed yet
DIVISIO, QVARTA. species. IVIDERE, est numerum quemcunque in quotuis partes partiri: quod solent dicere diuidere est numerum producere, qui toties vnitatem complectatur, quoties diuidendus diuisorem. Numerum enim propositum, quem partiri volumus, Diuidendum ap pellamus. Numerus vero per quem diuisio perficienda est, Diuisor appellatur: is est, qui partes denotat in quas alterum diuidere volumus, vt 2A per 6 diuidere, est 24 in sex partes secare. Diceturque hic 24 Diuidendus, 6 Diuisor, 4 Pro ductum siue productus numerus. Praxis, Scribe diuidendum suis characteribus loco superiori: Diuisorem sub illo contra atque hactenus, vltimam figuram sub vltima collocando, penultimam sub penultima, &reliquas eodem ordine, facto initio à sinistris. 8 628 Exemplum primum. Diuisor. Si tamen vltima diuisoris siue inferioris figura excedat vltimam diuidendi, constitues vltimam diuisoris sub penultima diuidendi, reliquas (si quae sint) ex ordine. Exemplum alterum.