Latin
REGVLA CONSORTII
Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis 32
Unproofread scanNot analysed yet
Atque huiusmodi infiniti ferè extant modi. Interim tu memineris oportere, vt quilibet numerus semel minimùm alligetur, posse tamen saepius, idque ad varios comparari, atque huiusmodi ingenijs discentium relinquo. Quod in liquidis &aromatibus proposuimus, idem in metallis miscendis euenit, verum operationis nulla diuersitas: veluti si faber 100 lib. argenti habeat, quarum vna lib. 17 flor. valeat, ac alteram massam, cuius Ilib. valeat 24 flo. dubitat quantum argenti ex altera massa addendum sit priori, vtlib. precium 22 flo. acquirat. excessus Primum alliga facit Summa 7 dant I, quantum Iam dic per regulam notißimam, 2 lib. primi argenti opus habent; lib. secundi, quot desiderant Ic0 lib? facit 250lib. ¶Examen. Examen huius regulae est, si numerum vniuscuiusque rei iam collectum multiplices per precium eiusdem rei, &summam addas, exibit summa pecuniae primum constituta.