Latin
DE REGVLA FALSI
Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis 33
Unproofread scanNot analysed yet
DE REGVLA FALSI. Vliae solent ac variae praescribi regulae &quaestiones, quas si placeret omnes exequi, in volumen ingens labor noster excresceret facile. Verùm hoc non fuit nostrum mstitutum, qui omnia conamur potius in vnum caput colligere, &ad vnam methodum reducere. Quemadmodum hactenus multas variásque quaestiones, ad vnam regulam Proportionum deduximus, quibus multae similes &extant, &in dies excogitari possunt. Veluti de diuisionibus, de lucri &damni ratione, de mercede conductis, atque huiusmodi innumeris: quorum nullum tam difficile est, quin facile callenti nostra hactenus dicta, explicari poßit. Attamen cum plura sint exempla, &quaestiones, quae ad regulam Proportionum commodè reduci non poßint, visum fuit tandem, regulam quandam vniuersalem, tanquam sacram anchoram subnectere, per quam dubia reliqua poßibilia huic nostro instituto explicari possunt, &multae etiam quaestiones earum quae praecesserunt. Quamuis id multo certius fieri &longe facilius per regulam, quam vocant Algebrae, posse sciam, qua nihil vidi inter Mathematicas artes praestantius, atque elegantius. Sed cum de hac ab alijs multa dicta sint, &fortaßis à nobis per Methodum (fauente Deo Opt. Max.) dicetur, cum ea res peculiarem requirat tractatum, impraesentiarum missam facimus.