Latin
REGVLA FALSI VNIVS
Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis 49-2
Unproofread scanNot analysed yet
REGVLA FALSI VNIVS POSITIONIS. AEC exempla &plura alia commodius Pfaciliúsque fient per vnam positionem. Cum enim operatus fueris cum hypothesi data adfinem vsque quaestionis secundum tenorem exempli, si non assecutus esscopum, tum diuide nu, merum propositum qui tanquam regula propo nitur per vltimum tuae operationis numerum producti quaere radicem, si exemplum fuit secundae regulae Cossae: aut cubicam, si tertiae: aut denique radicis radicem, si quartae fuit: per radicem multiplica primum numerum positum à te, prouenit numerus quaesitus. Quod prius propositum fuit, repetamus. Sit ergo latitudo 10, erit longitudo 15, quae duc in inuicem, prouenit 150, sed debebant esse 200. Diuide igitur 200 per 150, prouenit 15. cuius si radicem multiplices per 10, prouenit 111/2; quasi, quae parum à superiori differunt. Tres sunt numeri in dupla proportione, si quadra ta eorum coniungantur, efficiunt 18 9, finge primum Z, erit secundus 4, tertius 8: quadrata sunt 4. 16, 64, quae simul reddunt 8 4, sed debebant esse 189. Diuide igitur 189 per 84, proueniunt 3: cuius radix? :quae duc in primum, scilicet 2, proueniunt; siue 3, qui erit primus numerus, secundus 6, tertius 12: quadrata 9, 36, 144, quae simul faciunt 189, vt volebat quaestio. Emi 60 vlnas panni pro aliquot aureis, qui quot numero sunt, tot vlnas habeo. pro I5 aureis. Volo scire aureorum summam. Pone 20: iam dic, i0 aurei dant 60 vl nas, quot 15 aurei? facit 45 vlnas: at debebant esse 20 tantùm vlnae, quot scilicet sunt aurei. Diuide igitur 45, quia hic est tanquam scopus propositus, per 20, hypothesim scilicet, proueniunt /quorum radix valet? ,quae duc in 20, proueniunt 30. Quadratum propositum est, quod 154 obtinet pedes, volo ex Archimedis regula Circulum illi aequalem describere, quaero quanta debeat esse diameter? Finge 7 pedum, igitur peripheria habet 22, area 38 3: sed debebant esse 154: igitur diuide 154 per 388, proueniunt 4. horum radix valet 2, quae duc in 7, proueniunt IA, ea est diameter. Mercatores aliquot inito consortio, adferunt singuli decies tot aureos quot sunt mercatores, lucrantur centenis singulis aureis bis tot aureos, quot sunt mercatores. lucri dimidium ostendit, quantum quisque attulerit.