Latin
REGVLA FALSI VNIVS
Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis 50
Unproofread scanNot analysed yet
Quaestio est de numero mercatorum, &aureorum. Demus igitur5 fuisse mercatores, adferunt singuli 50 aureos. summa producit 250 aureos. lucrantur per 100, 10 aureos, quantum per 250? facit 25: huius dimidium 125 debebat ostendere quantum quisque attulerat, scilicet 50. Diuide igitur 50 per 122, proueniunt 4, quorum radix quadrata, 2 ducta in 5 facit 10 mercatores. Consumpti sunt in symposio 75 denarij, soluit quisque conuiuarum tertiam partem numeri illius qui conuiuas exprimit, quot erant conuiuae? &c. Finge 12, ergo quiuis soluit 4 denarios, vtpotè; de 12, quae duc in 12, exeunt 48: debebant au tem persoluere 75. Diuide igitur 75 per 48, proueniunt τ/3, cuius radix Z, ea multiplica in 12, exurgunt 15 conuiuae. Mercatores quidam ignoto numero, inito consortio conferunt singuli decies tot aureos, quot ipsi sunt numero mercatores: lucrantur singulis centenis, totidem aureos quot sunt homines ipsi numero. Iterum solo lucro negotiantur, &lucrantur singulis centenis vt prius: compertum autem est, sortem ipsam vigesies &quinquies tantum valere, quantum lucri lucrum, quot erant negociatores? &c. Finge10, ergo singuli contribuunt 100: summa facit 1000. Lucratur per 100, 10 aureos, ergo per I000 lucrantur 100. Hoc lucro rursus negociantur, ac lucrantur IO, quae debebant esse vicesimaquinta pars sortis, scilicet 1000, sed vicesimaquinta pars, est 40. igitur diuide 40 per IO, fiunt 4: quorum radix quadrata Z, ducta in I0, facit 20 mercatores, adfert quisque 200 aureos, summa 4000: lucrantur per 100, 20: ergo per 4000, 800. Hoc lucro rursus negociantur, ac lucrantur 160, quae multiplicata per 25, efficiunt sortem praescriptam 4000.