Latin
PARS SECVNDA
Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis 5
Unproofread scanNot analysed yet
°mul tiplica 1 per 1/2, erunt 1/ siue ,,quae diuide per I0, erunt; 3 aurei. Si fracta cum integris occurrant, ea ad vnam fractionem reducito per regulas reductionum. Si vero res plures concurrant vno in loco, veluti si vno anno cum tribus mensibus, &tribus hebdomadis expendo 200 aureos, quantum debeo pro 7 mensibus? Tum omnes illas res reducito ad minimam omnium, veluti hoc in loco ad hebdomadas, sumendo pro anno 52 hebdomadas, pro tribus mensibus 12, quibus adiunge 3, fient 67 hebdomadae. Simili ratione fac ex 7 mensibus 28 hebdomadas, ac tum reliqua perfice pro regulae forma.