Latin
REGVLA TRIVM
Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis 5-2
Unproofread scanNot analysed yet
REGVLA TRIVM euersa. N praecedentibus omnibus exemplis ac alijs infinitis, semper ea est ratio quarti numeri ad tertium, quae est secundi ad primum. Atque ideo quanto tertius maior fuerit, tanto &quartus. In quibusdam vero exemplis, contraria penitus ratio est, ita vt quanto tertius maior fuerit, tanto quartus mi nor euadat. Veluti si modius tritici vaeneat 8 großis, tum pendet panis vnius großi 6 libris: quaestio est, quantum deprimet panis eiusdem precij, dum eadem mensura tritici valet tantum S grossos?