Latin
DE PROPORTIONVM
Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis 58
Unproofread scanNot analysed yet
De proportionalitatibus verò nihil impraesentiarum dicere statui, ne instituti mei rationem transgrediar. Hae enim ad opificium numerorum sine praxim parum aut nihil conferunt, sed ex finitionum intellectu pendent. Quam ob rem his nostris bene intellectis, nihil est ab alijs descriptum in hac arte, (dempta illa regula Algebrae) quin facile quiuis ad sequatur, modo ad regulas a me dictas omnia reducat, id quod exercitatio magis magisque docebit.