Latin
IVCVNDAE ALIQVOT
Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis 58-2
Unproofread scanNot analysed yet
IVCVNDAE ALIQVOT quaestiunculae. I quis petat quatuor ponderibus Miantum omnia perpendi pondera, quae sunt ab vno vsque ad 40, Ma vt non opus sit alijs ponderibus: Id efficies, si vnum pondus sit vnius librae, secundum trium, tertium 9, quartum 27. His enim potes omnia emetiri pondera ab vno ad 40: vt si uelis efficere 21 libras, pone in altera bilance 27 &3, in altera vero 9. Si 20 libras petis, pone in altera 27 &3, in altera 9 &1. Eadem ratione licebit quinque ponderibus perpendere omnia pondera ab vno ad 121 vsque, scilicet I, 3, 9, 27. 81. Item per 6 ad 364. scilicet I, Concepit quidam numerum aliquem, quem vt indices, ita agito: Iube eum triplare conceptum animo numerum, triplum mediare, deinde Quotientem rursus triplare, triplum hoc rursus mediare. At si in priori mediatione impar fuerit nu merus triplus, (id enim inquirendum est) tum iube illum parem ex eo facere additione vnitatis, ac deinde mediet, tu verò ex hac additione 1 tibi reserua. Si uerò in posteriori mediatione id accidat, idem iubebis eum facere, sed tibi 2 seruabis: deinde iube illum abijcere 9, quoties potest ex vltimo suo numero, tu verò toties A numerabis, ac deinde adijcies si quid seruaueris. Vt cogi tauerit quispiam 7, id si triplet, erunt 21, quae non possunt mediari, igitur adijciat! ,fiunt 22, ea mediet, sunt II, tu verò retine 1: deinde ube vt rura sus triplet I1, fiunt 33, ea rurfus mediari non possunt, nisi vnitate adiecta, ita erunt 34, quorum dimidium 17 valet: tu verò 2 hic collige, iam iube illum abijcere C, quoties potest, verum quoniam tan tum semel id licet, 4 colliges: de reliquo nihil inquires, sed pro eo; tibi seruaueras, quae cum 4 addita, 7 faciunt. Si tres diuersae res abscondantur à tribus di uersis personis, tu verò per Arithmeticam tanquam diuinus vates vnicuique dicere velis, quam absconderit rem, ita agito: Sint tres res a, b, c, ani. mo tuo signatae. personae verò ordine animo tuo haereant, primus, secundus, tertius, tum priusquam res abscondant, pone in medium 24 proiectiles, ex his da primo Iin manu, secundo 2, tertio 3: deinde colloca tres res ordine, &dic illis, vbi abiero, tum singuli vnam ex his rebus quamcunque velint abscondant, sed ea lege, vt qui absconderit a, capiat ex I8 proiectilibus relictis adhuc tot proiectiles, quot habet is ipse in manu: Qui verò b absconderit, duplum capiat: qui tandem c, quadruplum. Reliquum verò in mensa aut loco aperto relinquant. Hinc tribus rebus &personis per ordinem memoriae infixis, secedas, quousque res absconderint, ac rationem inierint. Tum reuer sus inspice residuos in tabula proiectiles, qui perpetuo aut est I, aut 2, aut 3, aut 5, aut 6, aut 7. Si igitur vnus tantum fuerit, tum primus abscondit a, secundus b, tertius c. Si duo tum primus abscondit b, secundus a, tertius c. Reliquos ex Tabella annexa intelliges modos.