Latin
CILIS PER GEMMAM FRISIVM
Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis x
Unproofread scanNot analysed yet
¶Numeri in species diuisio, quarum notitia ad sequentium vsum non parum facit. VMERVMautores vocant mulN titudinem ex vnitatibus conflatam. Itaque vnitas ipsa numerus non erit, sed numerorum omnium principium. Quemadmodum enim ex fluxu puncti in longum linea describitur: ita ex vnitatibus accumulatis, numerus efficitur. Diuiditur autem in Digitum, Articulum, &Compositum numerum. DIGITVMvOcamus omnem numerum denario minorem: suntque in summa nouem, scilicet I, 2. 3. 4. 5. 6, 7, 8. 9, quae paulo antè Elementa significatiua appellauimus. ARTICVLVS est numerus quicunque in decem aequas partes diuidi potest, easque integras. Hoc est, omnis numerus pluribus quam duab. constans notis, qui in sui principio, hoc est dextra parte, cyphram obtinet, vt 10, 20, 30, 60, 100, 600, 3000, 360, &c. Sunt autem sine numero articuli. COMPOSITVS est numerus, qui ex digito articuloque nascitur, talesque sunt omnes numeri, quorum prima figura non est cyphra, verbi gratia /4, 91, 102. 132. 1003, atque huiusmodi infiniti. Partiuntur etiam autores numerum in parem &imparem: quorum ille in partes aquas est diuisibilis, hic neutiquam. Possuntque plures aliae numerorum diuisiones fieri, vt in perfectum &abundantem, in quadratum, cubum, surdum &c. in primum &non primum. Sed quoniam hae citra sequentium specierum notitiam mielligi nequeunt, maluimus in suum locum tempusque commodum seruare.