Latin
DE ADDITIONE
Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis xi
Unproofread scanNot analysed yet
DE ADDITIONE, Prima Specie. VATVOR omnino sunt Arithmetices species, per quas omnes regulae quaestionesque omnes ferè perficiuntur: vocamus autem species certas operandi per numeros formas, quemadmodum in dialectice argumè torum farmae quatuor comprehenduntur speciebus, syllogismo scilicet, inductione, enthymemate, &exemplo. Prima harum est ADDITIO quae plures numeros in vnam summam colligere docet, vt finge te expendisse vno anno 367, aureos, altero 765, docet haec species duos hos numeros vna explicare, &complecti summa.