Latin
DE ADDITIONE
Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis xii
Unproofread scanNot analysed yet
Obseruandum igitur primo, vti maior numerus superiori loco scribatur, minores huic subscribantur, hac lege, vt prima inferiorum primae superiorum è directo subijciatur, secunda secundae, tertia tertiae, atque ita deinceps. Quibus ita collocatis, subtus ducatur linea, factoque initio à dextris, collige omnes figuras primi ordinis siue loci in vnam summam: eam si vnica figura scribi potest, subscribe omnibus primo loco positis; sin vero duabus scribi oportet, scribatur dextra, reliquam serua vel memoria, vel subius annota. Aut facilius, adijce eam cum figuris secundo loco positis, factamque ex omnibus summam eodem modo subscribe si vnica fuerit figura: sin duae, dextram scribe, sinistram sequenti ordini adijciens: sicque pergere non desinas donec omnes ordines collegeris. Atque hic si in fine numerus duabus figuris scribendus occurrat aut pluribus, integre scribatur, iámque hoc pacto plures numeros in vnam summam vltimam scilicet collegisti. Exemplum duorum numerorum, Addendi Summa Exemplum plurium numerorum. Addendi Summa Declaratio secundi exempli. Omnes numeri primi ordinis efficiunt 9, ea