Latin
EXAMEN ADDITIONIS
Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis xv
Unproofread scanNot analysed yet
Haec suscribe, atque ita deinceps in finem vsque. Quòd si duae figurae occurrant aequales, ijs subscribatur, o, vt in exemplo proposito tertio loco 4 ex 4, restat nihil, hoc scribimus per cyphram O. Si vero inferior figura superat ualore superiorem, vt in quarto loco nostri exempli accidit,ę enim ex 3 non possunt auferri. Id quoties euenit, auferenda inferior ex I0 semper, quod hinc relinquitur, adijciendum superiori figurae, summa haec subnotanda. Verum cautè iam obseruandum est, vt vnitas adijciatur figurae inferiori proximè sequenti, atque tum deinceps ad fenem secundum has leges progrediendum. quoniam quarto loco nostri exempli; non possunt auferri ex; aufero illa ex 10, restant; ,quae adijcio superiori, scilicet; ,fiunt 8: haec sub tribus annoto. Iam vero sequenti inferiori addo 1, fiunt 7, quae rursus auferenda sunt ex superi ri, 6 scilicet. At quoniam non possum (cum sit maior) subduco 7 ex I0, restant 3, quae adijcio superiori 6, fiunt nouem, ea subscribo: atque iterum eandem ob causam sequenti adijcio I, fiunt octo: quae rursus quia excedunt superiorem numerum, aufero ex IO, restant duo: haec adijcio superiori, fiunt 4, quae subscribo.