Latin
EXAMEN ADDITIONIS
Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis xvi
Unproofread scanNot analysed yet
Iam vero sequenti figurae mihi adijcienda foret vnitas, sed nulla sequitur in inferiori ordine: quare loco tantum sequenti adijcienda vnitas, quae auferenda ex superiori, scilicet o: sed quid auferes inde, vbi nihil est? Aufer igitur I ex IO, restant 9, quae adde superiori O, manent 9, ea subscribe. Rursus hic adijci enda vnitas vltimo loco inferiori, quae ablata ex; superiori scilicet numero relinquit 2 subscribenda. Aliud exemplum. 60021039097 Numerus ex quo subduci29039916 Subducendus. (tur. Notandum si plures fuerint numeri subtrahendi ab vno, tum primum per praecedentem doctrinam illos collige in vnam summam, hanc aufer ex proposito numero. ¶Examen subductionis. Adde numerum quem subduxisti ad residuum: quod inde producitur, aequabit primam summam. si bene fueris operatus. Alius modus. Vel abijce 9, quoties poteris ex secundo &tertio numero, nulla habita ratione ordinis aut loci, residuum serua: similiter ex summa prima seorsum reijce 9, quoties licuerit, quod tandem restat, aequale erit priori relicto numero.