Latin
MVLTIPLICATIO
Rainer Gemma Frisius, Arithmeticae practicae methodus facilis xvii
Unproofread scanNot analysed yet
MVLTIPLICATIO, Tertia species. VLTIPLICARE, estex ductu vnius numeri in alterum, numerum producere, qui toties habeat in se multiplicatum, quoties hic vnitatem. Hoc est, multiplicare, est numerum quemcunque aliquoties aut multones exaggerare: vt 23 multiplicare per 6, est 23 sexies exaggerare. Quoniam vero tota haec species ex ductu digitorum in seinuicem dependet, non fuerit ociosum digitorum multiplicationem ante omnia edocere. Si igitur libet colligere quantum conficiant 8 ducta in 9, hoc est, octies nouem, vel 7 in 8, &c. scribe digitum vnum supra alterum Tabulae vsus. Per tabellam autem hanc poteris ad tempus ruditati subseruire, donec vsus te ab hac molestia liberauerit.