Latin · Elegiac couplet
MORALIA, 100. Ad Pollam, de Aulo dexteram porrigente
Rajmund Kunić, Epigrammata 3.100
Unproofread scanNot analysed yet
Polla, tibi dextram toties quod porrigit Aulus,
Desque tuam contra, cogit, ut ipsa manum,
In te quid possit, notum vult omnibus esse,
Sciri et, quam carus sit tibi et eximius.
Improbulo hanc de te palmam concedere noli,
Atque, manum frustra porrigat usque, sine.
Fiet amabilior, passus cum saepe repulsam
Incipiet fieri jam minus improbulus.