Latin · Elegiac couplet
MORALIA, 101. Ad Gelliam, ne tantum placere, sed etiam prodesse velit
Rajmund Kunić, Epigrammata 3.101
Unproofread scanNot analysed yet
Ut nil non placeat, quae dicis, Gellia, cunque,
Expendisque acri singula judicio,
Quamque potes, multo contingis verba lepore,
Atque studes omni spargere dicta sale.
Verum hoc et meretrix quod vafra expromere possit,
Pace tua laudis nil habet eximiae.
Vis praestans animi dici matrona? Severe
Dictum, quod prosit, Gellia, dic aliquid.
Dic aliquid, quo, te quae stipat, plurima turba
Possit non fieri laetior, at melior.