Latin · Elegiac couplet
MORALIA, 139. In Tullum specie docilem, re indocilem
Rajmund Kunić, Epigrammata 3.139
Unproofread scanNot analysed yet
Multa quidem moneo, nec tu asper, Tulle, monenti es,
Dasque manus, vero et cedere laetus ais.
Quid tum? Quod monui, frustra est: mea dicta per auras
Cassa volant rapidis ludibrium Zephyris.
Nil est correptum vinci, culpamque fateri,
Culpae ni facias denique, Tulle, modum.
Odi, quae mitis patitur se cuncta doceri,
Quas didicit rerum nil facit, improbitas.