Latin
MORALIA, 140. De Cinna et Tucca altero bonitate, altero opibus praestante
Rajmund Kunić, Epigrammata 3.140
Unproofread scanNot analysed yet
Cinna potest paucos, multos vult usque juvare;
Vult paucos, multos Tucca juvare potest.
Velle bonum praestat multo quam posse; volentem
Quae bona sunt, tantum dicimus esse bonum.
Quae bona sunt contra tantum praestare potentem,
Jure omnes passim dicimus esse malum.