Latin
MORALIA, 158. Ad Postumum stolide audacem
Rajmund Kunić, Epigrammata 3.158
Unproofread scanNot analysed yet
Multa pavet sapiens, stultus nihil, omnia tuta
Esse putat; caecus, qua via nulla, ruit.
Clamo iterum atque iterum: "Serva, locus iste minatur
Lubricus heu certam, Postume, perniciem".
Omnia me terrent; terret magis omnibus hoc me,
Quod tibi non faciunt ulla pericla metum.