Latin · Elegiac couplet
MORALIA, 159. Ad Postumum. De Gellia, dexteram ab osculo retrahente
Rajmund Kunić, Epigrammata 3.159
Unproofread scanNot analysed yet
Oscula, quae dextrae perfert impacta, protervi
Et juvenis patitur foemina pulchra manum,
Praetexit morem, plerumque at servit amori
Ipsa suo tacitae conscia nequitiae.
Id verbis negat usque suis, at mente fatetur
Plurima more isto facta puella nocens.
Ergo manum retrahit quod Gellia, Postume, laudo;
Non laudo, si quae, Postume, non retrahunt.