Latin · Elegiac couplet
MORALIA, 160. Ad Rufam interdum in dictis parum verecundam
Rajmund Kunić, Epigrammata 3.160
Unproofread scanNot analysed yet
Ne quid non dicas lepide, tibi plurima cura est,
Laus culti mire quod placet ingenii.
Cura prior, ne quid non dicas, Rufa, pudice,
Sit, volo: foemineus mi placet usque pudor.
Hoc quaecumque caret, Venerem licet illa lepore,
Ingenio vincat Pallada, mi nihil est.
Et multo insulsas post omnes ponitur, una
Contemptuque omni dignior, atque odio.