Latin
MORALIA, 2. Ad Antonium, nimis multa discentem
Rajmund Kunić, Epigrammata 3.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quod tibi opus, tibi disce; aliis discenda relinque,
Esse opus, Antoni, quae sibi quisque putat.
Discere qui cupide vult omnia, denique nescit
Id, sibi quod fuerat scire opus eximie;
Et dici prudens alienae dum studet artis,
Turpiter ignarus dicitur ille suae.