Latin · Elegiac couplet
MORALIA, 3. Ad Ponticum, stulte optantem divitias
Rajmund Kunić, Epigrammata 3.3
Unproofread scanNot analysed yet
Pontice, divitiae, si recte utare, bonae sunt;
Sin contra, quis non autumet esse malas?
Recte utar, dicis; rem dicis, Pontice, magnam,
Multo et, quam reris, pol mage difficilem.
Unde, malum, tanta est fiducia; posse nocere
Nil tibi, quod nocuit, quod nocet innumeris?
Quid mi ergo suades, inquis? Nil, Pontice: tu ne ut
Spernas, stulti omnes quod sibi discupiunt.