Latin · Elegiac couplet
ENCOMIASTICA, 128. [126.] Viro amplissimo Hyeronimo Juliano, oratori Veneto, ab Urbe disceden…
Rajmund Kunić, Epigrammata 4.128
Unproofread scanNot analysed yet
Urbis deliciae, moesta discedis ab Urbe,
Quae memor haud unquam desinet esse tui,
Tu quoque sis, facito, memor illius ac tibi semper
In medio haec sedes hereat alma sinu.
Utque tuas cupide laudes Roma usque loquetur,
Sic Romae usque tuo nomen in ore sonet.
Pendeat ambiguum, dici tu carior illi,
Carior an dici debeat illa tibi.