Latin · Elegiac couplet
ENCOMIASTICA, 129. [127.] De Nicolao Azara, Hispaniarum regis oratore, facinorosis hominibus …
Rajmund Kunić, Epigrammata 4.129
Unproofread scanNot analysed yet
Hispanum quae turba ferum scelerosa frequentas,
Hic male tuta, alium jam tibi quaere locum.
Hunc sapiens Azara locum regit, ille severus
aequa fovet vigili jura patrocinio,
Atque sibi, atque suo regi primum decus esse
Nil praeter justum velle piumque putat.
Hunc, Superi, servate urbi, pacalis olivae
Huic meritum sacra cingite fronde caput.