Latin
SATYRICA, 1388. [1380.] In Virronem arrogantem et ineptum
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.1388
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia scit Virro; docet omnes omnia; nil est,
De quo non passim disserat egregie.
Fallimur: est quiddam, quod nescit. Nescit ineptus
Quos deceat quae scit, quove docere loco.