Latin
SATYRICA, 1389. [1381.] In Tullum, nimis laudantem suum magistrum
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.1389
Unproofread scanNot analysed yet
Usque tuum quod tam dilaudas, Tulle, magistrum,
Id ne agis, ut vulgus te putet esse aliquid?
An magis, ut noscant omnes, nihil esse, magister
Omnem in quo mirus perdidit ipse operam?