Latin
SATYRICA, 160. In Varum incontinentem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.160
Unproofread scanNot analysed yet
Quae deceant, quae non deceant, videt omnia Varus,
Sed frustra, fervent dum male corda, videt.
Mens probat officium, quae gliscit foeda libido
Nullum non ultro deserit officium.
Infelix, ratio cui tantum hoc praestat, ut, omni
Dum malus est culpa, se sciat esse malum.