Latin
SATYRICA, 161. Ad Ponticum, narrantem, se dicto laesisse virum optimum; neque id aegre tu…
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.161
Unproofread scanNot analysed yet
De te quod narras, turpe est tibi, Pontice. Quid nam
Vis faciam, cupio qui tibi consulere?
Credam? Non credam? Mendacem praestat haberi,
Anne ferum atque hirtis moribus horridulum?
Nam ferus est, laesisse virum nil tale merentem
Qui dicto potuit; nec doluisse tamen.