Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 173. Ad Praxitelem inani doctrina praeditum
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.173
Unproofread scanNot analysed yet
Si quot res nosti, curas nugator, ineptas,
Aptas tot noris res tibi, Praxitele,
Posthabeo quam te doctis nunc omnibus, omnes
Quotquot sunt, doctos tam tibi posthabeam
Possim et ferre, unus tibi quod, vesane, videris
Alter Aristoteles, alter et esse Plato.
Quas noris, quaero, non quot res noris: inanes
Odi nugacis divitias sophiae.