Latin
SATYRICA, 174. Ad Aulum. De Erote incredulo, qui suis cupiditatibus indulgentem "beatum" …
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.174
Unproofread scanNot analysed yet
Si nihil est ultra mortem, bene vivit Erotes,
Usque suis laxans fraena cupidinibus;
Sin ultra est aliquid, vivit male, perditus, eheu,
Atque miser, fletu dignus et assiduo.
Ille metu, dum se fallit, caret, Aule: sed, eheu,
Multo est perditior, quod caret, Aule, metu.
Certius hoc flammis, nigro mergendus et Orco,
Quo flammas, Orcum quo minus ille timet.
Aule, cave, hunc posthac dicas, credasve beatum:
Non expers, magni at nescius ille mali est.