Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 212. Ad Accam, affirmantem, omnes juvenes libidini deditos esse
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.212
Unproofread scanNot analysed yet
Indice te, juvenum nemo est non perditus, Acca;
Omnis enim te non perditus, Acca, fugit.
Moribus ipsa tuis debes, quod quidquid in urbe est,
Te circum sueris cernere, nequitiae,
Nemo ad te veniat, cui sancti cura pudoris,
Nemo, cui famae cura sit ulla suae.
Mores ipsa tuos muta; pars altera, quam tu
Nescis, certatim se feret hic juvenum.
Nemo et non castus, nemo et non, Acca, pudicus,
Judice te, dici protinus incipiet.