Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 213. De Phyllide et Rullo
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.213
Unproofread scanNot analysed yet
Phyllis amat Rullum, non formae incensa lepore,
Verborum dulci capta nec illecebra,
Nec dotes mirata ullas, laudare pudica
Unde queat juvenes ingenuos mulier.
Quid placet ergo? Mali mores, praecepsque libido,
Aptum et nequitiae quod videt esse suae.
Haec propter tantum potis est pol Rullus amari:
Haec propter tantum Phyllis amare potest!