Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 214. Ad Varum de puero doctori astronomo tradito
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.214
Unproofread scanNot analysed yet
Quae magis attingunt vitam, odit Cinnamus artes,
Orbem scrutatur multus et astriferum .
Huic puerum tradis? Quid, Vare, ut discat, an hospes
Turpiter ipse sua degat ut in patria?
Atque domum atque suos oblitus, seque, peritus
Orbis amet dici mensor ut astriferi?
Et sciat immani quae sunt distantia tractu,
Ante pedes quae sunt proxima non videat?