Latin
SATYRICA, 229. Ad Aulum scriptorem obscurum
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.229
Unproofread scanNot analysed yet
Nescio, quid scribas; nescis (an fallor?) et ipse,
Atque ruis caecis andabata in tenebris.
Nosce viam primum; certum quemvis pete finem,
Fac videas, quae te semita, quoque ferat.
Quid faciant comites obscura in nocte miselli,
Queis malus extincta dux praeit, Aule, face?