Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 230. In Varum obscuritatem affectantem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.230
Unproofread scanNot analysed yet
Vare, crucem gaudes lectori figere, longum
Quaerat ut incertus quid tua verba velint.
At, quod opus fieri, faciant si, Vare, Quirites,
Jam nemo quaerat, quid tua verba velint,
Et quae sponte tua tu coeca in nocte locasti,
Curet nemo suis eruere e tenebris.
Obscuro haec poena est scriptori; expertia lucis
Lector, uti sapiens, omnia praetereat.