Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 252. Ad Marcum bonum recitatorem, malum scriptorem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.252
Unproofread scanNot analysed yet
Carmina, quae recitas, commendas voce liquenti,
Ore, oculis, gestu corporis eximio,
Ergo audita placent; oculo sed lecta fideli,
Non erit, ut cuiquam, Marce, placere queant.
Languida, barbarico passim fucata colore,
More nec Ausonio culta, nec Argolico.
Scribe, legi dignum quod sit, quod muta papyrus
Ostensum sensus inferat in penitos.
Marce, bonus qui nunc tantum mi diceris actor,
Mi dici scriptor tunc bonus incipies.