Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 253. Ad Quintum, exprobrantem, obvia esse, quae scribat
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.253
Unproofread scanNot analysed yet
Obvia sunt, fateor, quae scribo; devia contra
Esse reor, quae tu scribere, Quinte, soles.
Hinc fit, uti dicam interdum, quod dixit Homerus,
Aut alius vatum tot veterum e numero.
Tu melior, quidquid scribis, ne scripserit ullus
Aut vetus, aut novus id jure tibi haud metuis.
Sic graditur quicumque via, vestigia eodem
Ponit saepe, alii quo posuere, loco:
At spreta quicumque via, per confraga fertur,
Calcat nulla alio signa relicta pede.