Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 254. Ad Tuccam in tragoedia nunquam non grandiloquum
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.254
Unproofread scanNot analysed yet
Esse nefas, quoties tragica desaevis in arte,
Humano quidquam dicere more putas.
Et semel ut celso vinxisti crura cothurno,
Dignum aliquid succo promere, Tucca, pudet.
Id forsan laudare queam: verum occinit unus,
Unum quem multis millibus antefero:
"Et tragicus plerumque dolet sermone pedestri":
Scis qui vir quondam id scripserit; esse viri
Scis et dicta magis vera illius omnia, quam quae
Respondit sacro Pythia de tripode.